HISTORIA LIBRI III REGUM

CAPUT XXI: De dedicatione templi

#III Reg. VIII#Hebr. IX#Psal. CIV#III Reg. IX

Anno igitur quarto regni Salomonis, secundo mense, fundata est domus Domini, et in anno undecimo mense Ebul, id est Octobris, consummata est in omni opere suo, et in universis utensilibus, quae in imminenti erant necessaria. Post dedicationem enim plura fuerunt fabricata et superaddita. Et aedificavit eam septem annis et septem mensibus. Et convocavit Salomon in anno undecimo majores natu Israel, et principes tribuum, et duces familiarum ad dedicationem templi, et ad efferendam arcam in illud. Et convenerunt omnes mense septimo, id est septima lunatione, quae intraverat Octobrem. Et erat dies solemnis, decimus scilicet dies quo fiebat expiatio. Potest tamen dici templum in Septembri dedicatum, quia totus fere solemnis est, rege accelerante, et post dedicationem fecisse aliqua utensilia, quae deerant mense Octavo, et sic utrumque verum est, quia mense Octavo perfecta est domus in omni opere, et utensilibus, et tamen mense Septimo dedicata est. Et tulerunt sacerdotes, et levitae de civitate David arcam Domini, et omnia vasa ejus, et vox jubilantium, ut ait Josephus, a longe remotis audiebatur. Rex vero et universa multitudo gradiebantur, alias gratulabantur ante arcam, et immolabant hostias absque aestimatione, et numero, et aromatum fumus a longe positis sentiebatur. Et intulerunt sacerdotes arcam Domini in locum suum, et in oraculum subter alas cherubim, quibus quasi quodam ciburneo tegebatur. Capita quidem vectium super humeros portantium, a populo retro posito videbantur, donec arca reposita retracti sunt a visibus hominum in sempiternum. Arca vero tecta erat ne videretur. In arca autem nihil aliud erat, nisi duae tabulae testamenti lapideae. Supplendum est autem, et urna aurea plena manna et virga Aaron. Haec enim testatur Apostolus fuisse in ea. Factum est autem cum exissent sacerdotes de oraculo, et dicerent: Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus, nebula implevit domum Domini, non metuenda, sed temperata et fulgens, et obrumbavit facies sacerdotum, ita ut se invicem videre non possent, nec ministrare. Et ait Salomon: Dixit Dominus, ut habitaret in nebula. Nusquam legitur Dominus hoc dixisse. Sed quia in monte Sina apparuit in nebula, et praecessit Israel in nube, et ante Moysen positum in caverna petrae transivit in nebula, ideo Salomon posuit dictum pro opere. Et est sensus: Dixit Dominus, id est opere monstravit. Subiit autem omnes quaedam opinio phantastica, Dominum localiter descendisse in templum, quam amovit Salomon dicens: Novimus, Domine, quia fabricasti tibi domum perpetuam, coelum, terram simul et mare. Et flexo utroque genu in terra coram omni Ecclesia, utramque manum levavit ad Dominum supplicans pro peccatis, vel gratias agens de promissione Domini impleta, qui promiserat David domum sibi aedificandam per manum filii ejus. Oravit quoque ut quicunque Judaeus, vel gentilis, ascenderet ad hanc domum, supplicans pro peccatis, vel clamans ad Dominum pro aliqua tribulatione, exaudiretur a Domino in his quae juste postularet. Et surgens ab oratione, stans benedixit universo populo, et dedicatum est templum cum utensilibus suis die illa. Et deinceps in eadem die quartum fiebat festum, scilicet festum dedicationis. In eadem enim die erant tria alia festa, festum scilicet propitiationis, afflictionis et expiationis. Nec te moveat, quod diximus eum flexisse genua super terram, cum in Paralipomenon dicatur, quod fecerit Salomon basim aeneam quatuor cubitis altam, quam posuit in medio basilicae, et stans super eam benedixit populo. Potuit enim utrumque fecisse. Vel si pro eodem accipitur intelligendum est eum flexisse genua super terram, id est super locum in quo stabat. Et immolavit Salomon hostias pacificas viginti duo millia boum, et ovium centum viginti millia. Et quia altare aeneum ad suscipienda holocausta, et adipes pacificorum minus erat; sanctificavit rex medium atrii interioris, ut super illud cremarentur, quae super altare cremari non poterant. Fecit ergo Salomon festivitatem dedicationis, et omnis Israel cum eodem quatuordecem diebus: Quod sic intelligendum est: Quinque diebus continuis celebrata est dedicatio; in sexto vero die, quae fuit quintadecima mensis, occurrit Scenopegia, quae interposita est septem diebus. Qua terminata iterum celebrata est dedicatio per duos dies, qui intermissi fuerant, et in die octavo, id est post duos septenarios, dimisit rex populum. Vel dedicatio continuis septem diebus facta est, et post decimam septimam diem inchoata est Scenopegia, et terminata in vicesima tertia, et in octava Scenopegiae post collectam dimisit populum. Et apparuit Dominus secundo Salomoni per somnium, dicens: Exaudivi orationem tuam, sanctificavi domum hanc, et erunt oculi mei cunctis diebus super eam, et super te, et super populum Israel, si custodieritis mandata, quae proposui vobis. Alioquin auferam vos de terra quam dedi vobis, et templum hoc projiciam a conspectu meo, et erunt aerumnae vestrae fabulae narrantium.